Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT John.10 NT John.11 (English) >>NT John.12

John.11

erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius

Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur

miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur

audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam

diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum

ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus

deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum

dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc

respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt

si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo

haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum

dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit

dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret

tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est

et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum

dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo

venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem

erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim

multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo

Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat

dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus

sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus

dicit illi Iesus resurget frater tuus

dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die

dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc

ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti

et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te

illa ut audivit surgit cito et venit ad eum

nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha

Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi

Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus

Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum

et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide

et lacrimatus est Iesus

dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum

quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur

Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei

ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est

dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me

ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti

haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras

et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire

multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum

quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus

collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit

si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem

unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam

nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat

hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente

et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum

ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum

Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis

proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum

dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT John.10 NT John.11 (English) >>NT John.12

Powered by PhiloLogic